Jump to content

Cloaca Maxima

E Vicipaedia
Tabula cloacae maximae aetate imperiali.
Ostium Cloacae Maximae.

Cloaca Maxima (cloaca ex cluere, quod est purgare [1]) sordes Romae in Tiberim auferebat.

Circa annum 150 a.U.c. (vel annum 600 a.C.n.), Lucius Tarquinius Priscus, rex Romae quintus, ut tradunt, eam fabricari iussit. Initio fossa aperta aquae dulcis fuisse videtur, quae rivos collium adiacentium (Esquilini, Viminalis, Quirinalis) per agrum inter Capitolium et Palatium planam nomine Velabrum ad Tiberim ducebat. Cum ea in regione postea Forum Romanum necnon multa alia aedificia exstiterint, Cloacam Maximam sensim obtectam esse constat fontibus de tempore operis dissentientibus. Aquaeductus, qui aquam continenter praebebant, cloacam expediebant.

Latitudine cloaca usque ad 3 metra, altitudine usque ad 4 metra explet. Fornix Cloacae Maximae etiam hodie spectari potest prope pontem Aemilium (hodie: ponte Rotto).

Cloaca Maxima per totum spatium imperii Romani bene curata et frequenter refecta esse videtur, ut archaeologi cognoverunt. Saeculo vicensimo ineunte antiquae cloacae partes, quae exstant, cum cloacis modernis coniunctae sunt, quo inundationes Fori Romani prohibeantur.[2]

Venus Cloacina a Romanis ut dea systematis cloacarum colebatur, qua de causa ei sacellum in Foro Romano positum est.

  1. ↑ Plin., nat. 15,120: cluere enim antiqui purgare dicebant.
  2. ↑ Ultima inundatio Fori Romani anno 1901 evenit; cf. etiam Hor., Carm. 1,2,13: Vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Filippo Coarelli: Rom. Ein archäologischer Führer. Philipp von Zabern, Mainz 2000, ISBN 3-8053-2685-8.
  • Samuel Ball Platner. Thomas Ashby: Cloaca Maxima. In: A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Oxford University Press, London 1929, S. 126–127 (online).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cloacam Maximam spectant.
Aetates

Exordium • Monarchia • Res Publica • Imperium • Ruina et lapsus Imperii • Imperium Romanum Occidentale • Imperium Byzantinum

Constitutiones

Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum

Administratio

Senatus • Comitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia Hostilia • Forum • Cursus honorum • Legatus • Dux • Officium • Praefectus • Vigintisexviri • Lictor • Magister militum • Imperator • Princeps senatus • Pontifex • Augustus • Caesar • Tetrarchia • Provincia

Magistratus

Tribunus plebis • (Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum) • Quaestor • Aedilis • Praetor • Consul • Censor • Proconsul • Gubernator • Dictator • Magister equitum • Decemviri legibus scribundis • Tribuni militum consulari potestate • Triumvir • Rex • Interrex

Leges

Lex XII Tabularum • Civis Romanus sum • Auctoritas • Imperium • Status • Iudicia • Constitutio Antoniniana • Edictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

Patricii • Plebs • Secessio plebis • Ordo Equestris • Gens • Tribus • Praenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti

Exercitus

Legio • Limes

Cultura

Calendarium • Medicina • Theatrum • Ars coquinaria • Schola • Litterae • Ars • Musica • Architectura • Religio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius) • Mythologia • Christianismus in imperio romano • Thermae • Forum • SPQR • Vestimenta • Festa • (Carmentalia • Floralia • Lemuralia • Lupercalia • Parilia • Saturnalia) • Circus • Vinum • Meretrices • Linguae

Technologia

Numeri Romani • Arithmetica • Abacus • Viae Romanae • Pontes • Aquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura • Mercatura • Aerarium • Nummi

Lingua Latina

Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgaris • Mediaevalis • Humanistica • Lingua Neolatina • Lingua Latina scientifica • Lingua Latina Ecclesiastica • Linguae Romanicae

Scriptores praecipui

Apuleius • Catullus • Cicero • Quintus Curtius Rufus • Horatius • Iulius Caesar • Iuvenalis • Livius • Lucretius • Ovidius • Petronius • Plautus • Gaius Plinius Secundus • Gaius Plinius Caecilius Secundus • Propertius • Sallustius • Seneca • Suetonius • Tacitus • Vergilius • Vitruvius

Indices

Annales • Consules rei publicae • Consules sub principatu electorum • Dii Graeci cum paribus deis Romanis Etruscisque • Dioeceses • Gentes Romanae • Gubernatores provinciarum Romanarum • Imperatores • Oppida et urbes • Homines illustri • Provinciae • (Provinciae Rei Publicae • Provinciae Imperii • Provinciae Imperii Diocletiani • Tabula successionis provinciarum Romanarum) Reges • Regiones Italicae Augustae • Antiquae viae

templum

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!