Jump to content

curari

E Victionario

Discretiva

curari dictio est in variis linguis:

Formae affines

cūrārī

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
cūrārī
—
praesens passiva infinitivus cūrō (cūrāre)
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]
API: /kuːˈraːriː/(classice)
Syllabificatio phonetica: cū·rā·rī — morphologica: cur-ari

curari

[+/-]
Proprietates grammaticales
[+/-]
Forma Modus flexurae originis
curari forma pluralis · genus masculinum substantivi curaro
Appellatio pronuntiatusque
[+/-]
API: /kuˈra.ri/
Syllabificatio phonetica: cu·ra·ri — morphologica: curar-i

Loci

Vitruvius
ca. -80…-15
Aulus Cornelius Celsus ca.
-25…+50
Ulco Cats Bussemaker
1810-1865
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Omniaque aedificia ut luminosa sint, oportet  curari ; sed quae sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest obstare, in urbe autem aut communium parietum altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit experiundum. Ex qua parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine inpeditione. —De architectura Vitruvii [1]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic  curari  debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. —De Medicina Celsi [2]

Latinitas nova

saec. XIX.

  • Ex his autem in re in qua movetur, positum est ut sit motus unus genere, vel specie. Cohaerentia vero posita est in tempore. Simpliciter autem unum esse motum in his omnibus: nam et id in quo, unum esse oportet atque individuum: veluti, formam. Et rursus quando: veluti, tempus unum esse, nec interrumpi: sed et mobile unum esse, non ex accidenti (ut album nigrescere, et Coriscum ambulare: unum? autem sunt Coriscus et album, sed ex accidenti), neque commune: quia possunt duo homines simul  curari  eadem curatione, ut lippitudinis: verum hic non est unus molus simpliciter, sed specie unus. —Aristotelis Physica Bussemakeri [3]

Vide etiam:  → curari (Vicicitatio)

Fontes

  1. ↑ De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber sextus, VI. [6] — curari
  2. ↑ Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber septimus, I. De luxatis. [1] — curari
  3. ↑ Ulco Cats Bussemaker, Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber V, capitulum IV, [5] — curari