Triyuginarayan

Triyuginarayan (Sanscritice 'Tres Aetates Vishnu') est sacer peregrinationis locus in regione Rudraprayag(en) civitatis Uttarakhand in India Septentrionali situs. Templum Hinduisticum ibi Vishnu deo dicatur; locus autem celebritatem inde nactus est quod eodem loco matrimonium Sivi dei et Parvati(en) deae celebratum esse traditur.
Vocabulum Triyuginarayan e lingua Sanscrita oritur: tri ‘tria’, yogi ‘aetatem’ vel ‘temporis spatium’ significat; narayan autem aliud Vishnu nomen est. Templum ad quattuor sacros ablutionis lacus adiacet, videlicet Rudra Kund, Vishnu Kund, Brahma Kund, Saraswati Kund.[1]
Pro aedificio sacro incenditur flamma aeterna, Akhand Dhuni appellata, ex ipso die nuptiarum divinarum ardere credita; qua de causa hic locus Templum Akhand Dhuni vocatur. Peregrini religiosi huc veniunt atque cinerem domum secum ita auferunt, ut prosperitatem et felicitatem vitae coniugali concilient. Etiam coniuges hic matrimonium ineunt, eorum iter vitae principio spirituali sacroque auspicaturum esse sperantes.
Locus
[recensere | fontem recensere]Templum Triyuginarayan in regione Rudraprayag intra tractum Garhwal Himalayensis(en) civitatis Uttarakhand in India Septentrionali situm est. Templum altitudine mille nongentorum octoginta metrorum, seu sex milium quingentorum pedum, exstat, montibus Himalayensibus circumdatum atque amoenis prospectibus praeditum.
Circiter sedecim tantum chiliometra a Gaurikund—quod statio est unde iter ad Kedarnath incipit—atque undecim chiliometra a Sonprayag abest.