Jump to content

Delta fluminis

E Vicipaedia
Delta Danubii in tabula geographica Theodisca anno 1891 edita.

Delta fluminis, saepe delta[1] tantum appellatum, est forma terrestris a depositione sedimentorum a flumine ablatorum, genus ostii, quo in multa deverticula vel cornua flumen dividitur, quae in mare vel lacum effunduntur. Saepe formam trianguli deorsum visae habent. Insulas permultas plerumque habent, saepe paludinosas. Inter terras alluviales saepe iacent.

Antiqui delta Nili bene cognoverant, et hoc primum delta nominabatur; delta cetera ex hoc delta nomen ceperunt.

Delta maxima

[recensere | fontem recensere]
Delta Aeravati fluminis Birmaniae.

Inter maxima orbis terrarum delta sunt sequentia.

In delta Nemeni.

Delta interiora

[recensere | fontem recensere]

Interdum, cum flumen in lacum exsiccatum effundebatur, deverticula delta veteris rursum coniunguntur; hoc delta interius appellatur. Exemplum est Niger flumen. In delta fluminis Cubango ad mare nulla aqua pervenit, sed omnia bracchia in arenis Kalahari perduntur. Inter delta interiora interdum delta fluminis Pacis cum Athabasca commune numerant (nam post eluvionem vernam aquae fluminis Pacis in lacum Athabascam fluunt, ceteris mensibus in flumen Servorum), vel delta, quod flumen Sacramentum et flumen Sancti Ioachim faciunt, antequam per ostium et aestiarium commune in sinum Sancti Francisci se effundunt. Aquae in delta, quod Etymander facit in Arium lacum influens, non omnes annos ad lacum pervenit; delta magnum Oxi cum lacu Oxiano nunc paene exsiccatum est.

Mississippius flumen delta verum maximum habet in Ludoviciana civitate, ubi in sinum Mexicanum influit; regio autem, quae saepius Delta Mississippii(en) nominatur, sensu hydrographico nec delta nec delta interius est.

  1. ↑ Ex littera Graeca Δ oritur, similitudine formae.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]