Jump to content

Delta Cephei

E Vicipaedia
Delta Cephei

Delta Cephei (indecl., f., sc. ‘stella’) est stella supergigantea flava, fere nongentos annos luce mensos distans, in constellatione Cephei sita.[1] Praecipue nota est quod primum exemplum fuit variabilis Cepheidis, generis specialis supergiganteae flavae. Temperaturam Soli similem habet, sed fere bis milliens clarior est, quadragiens sexiens latior, et non est physice stabilis.[2] Eius massa quinquiens maior est quam massa Solis.

Variabiles Cepheides sunt supergiganteae flavae quae regulariter claritate et magnitudine pulsant. Periodus pulsationis est proportionalis earum intrinsecae claritati (magnitudini absolutae), ita astronomi qui et periodum pulsationis et magnitudinem apparentem Cepheidum in caelo noscunt, computare possunt quam sint remotae, ergo Cepheides ita adhibent ut distantias galaxiarum extra Viam Lacteam inveniant. In casu Delta Cephei, periodus variabilitatis eius est circiter quinque dierum.[3][4]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Delta Cephei spectant.